- CALARO
- CALAROfluv. vel amniculus Galliae, inter Lugdunum et Viennam in Rhodanum decurrit, contra castrum S. Symphoriani S. Saforin, et priscum nomen unâ syllabâ truncatum retinet: Garon enim dicitur. Alluit Prisciniacum vulgo Brignais, alias Brigniez: quaedam tamen tabulae refragantur, quae Prisciniacum non ad fluv. Calaronem, sed ad amniculum Bicoum Bieu, qui in Calaronem labitur iamiam Rhodano accessurum, collocant. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Prisciniacum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.